Hľadaný výraz: Jn 8,21-29, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
21 Dixit ergo iterum eis: “ Ego vado, et quaeretis me et in peccato vestro moriemini! Quo ego vado, vos non potestis venire ”. 22 Dicebant ergo Iudaei: “ Numquid interficiet semetipsum, quia dicit: “Quo ego vado, vos non potestis venire”? ”. 23 Et dicebat eis: “ Vos de deorsum estis, ego de supernis sum; vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo. 24 Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris; si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris ”. 25 Dicebant ergo ei: “ Tu quis es? ”. Dixit eis Iesus: “ In principio: id quod et loquor vobis! 26 Multa habeo de vobis loqui et iudicare; sed, qui misit me, verax est, et ego, quae audivi ab eo, haec loquor ad mundum ”. 27 Non cognoverunt quia Patrem eis dicebat. 28 Dixit ergo eis Iesus: “ Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum et a meipso facio nihil, sed, sicut docuit me Pater, haec loquor. 29 Et qui me misit, mecum est; non reliquit me solum, quia ego, quae placita sunt ei, facio semper ”.

1

mail   print   facebook   twitter